Ad futuram rei memoriam, Cum sicut dilectus filius Antonius Maria de Chiaro, Florentinus, Nobis nuper exponi fecit, ipse quemdam librum a se compositum, cui titulus : Istoria delle moderne Rivoluzioni della Valachia, con la descrizione del Paese, natura, costumi, riti e religione degli abitanti, con la tavola geografica di quella provincia, in civitate Venetiarum, typis dilecti eliam filii, Antonij Bartoli, in dicta civitate librorum impressoris, suis sumptibus ad publicam utilitatem mandaverit, seu mandare intendat, verealur autem ne, postquam in lucem prodierit, alij, qui ex alieno labore lucrum quaerunt, dictum librum in ipsius Antonii Mariae praeiuditium iterum imprimi facere curent, Nos, eiusdem Antonii Mariae indemnitati providere ipsumque Antonium Mariam specialibus favoribus et gratiis prosequi volentes, et a quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris et paenis a iure vel ab homine quavis occasione vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatus existit, ad effectum praesentium dumtaxat consequendum, harum serie absolventes et absolutum fore censentes, supplicationibus eius nomine Nobis super hoc humiliter porrectis inclinati, eidem Antonio Mariae ut, decennio proximo a primaeva libri huiusmodi impressione compufando durante. dummodo tamen ab ordirlario loci ac haereticae pravitatis inquisitore prius approbatus sit, nemo, tam in Urbe, quam in reliquo statu ecclesiastico mediate vel immediate nobis subiecto, librum praedictum sine speciali dicti Antonii Mariae, aut ab eo causam habentium licentia imprimereaut ab alio vel aliis impressum vendere aut venalem habere aut proponere possit apostolica auctoritate tenore praesentium concedimus et indulgemus. Inhibentes propterea utriusque sexus Christi fidelibus, praesertim librorum impressoribus et bibliopolis sub quingentorum ducatorum auri de camera et amissionis librorum, operum et typorum omnium, pro una camerae nostrae apostolicae et pro alia eidem Antonio Mariae ac pro reliqua tertiis partibus accusatori et iudici exequenti irremissibiliter applicandorum et eo ipso absque ulla declaratione incurrendis paenis, ne, dicto decennio durante, librum praedictum seu aliquam eius partem, tam in Urbe, quam in reliquo statu ecclesiastico praedictis, sine huiusmodi licentia imprimere, aut ab aliis impressum vendere seu venalem habere vel proponere quoquomodo audeant seu praesumant, mandantes propterea dilectis filiis nostris et Apostolicae Sedis de latere Legatis seu eorum Vicelegatis aut praesidentibus, gubernatoribus, praetoribus et alijs iustitiae ministris provinciarum, civitatum, terrarum et locorum status nostri eclesiastici praedicti quatenus eidem Antonio Mariae seu ab eo causam habentibus, praedictis in praemissis efficacis defensionis praesidio assistentes, quandocumque ab eodem Antonio Maria requisiti fuerint, praedictas contra quoscumque. inobedientes irremissibiliter exequantur, nonobstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis ac quibusvis statutis et consuetudinibus, etiam iuramento confirmatione apostolica vel quavis firmitate alia roboratis, privilegiis quoque indultis et litteris apostolicis in contrarium praemissorum quomodolibet concessis, confirmatis et innovatis. Quibus omnibus et singulis illorum tenores praesentibus pro plene et sufficienter expressis ac de verbo-ad verbum insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris ad praemissorum effectum hac vice dumtaxat specialiter et expresse derogamus, caeterisque contrariis quibuscumque. Volumus autem ut praesentium transumptis seu exemplis etiam impressis, manu alicuius notarii publici subscriptis et sigillo personae in dignitate ecclesiastica constitutae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur quae ipsis praesentibus adhiberetur, si forent exhibitae vel ostensae. Datum Romae, apud Sanctam Mariam Maiorem, sub annulo piscatoris, die duodecima iulii, millesima septingentesimo decima octavo, Pontificatus noştri, anno decimo octavo.
F- Cardinalis Oliverius.